- SPHRAGIS
- SPHRAGISapud Plin. l. 37. c. 8. nec diversae (gemmae) quas Sphragidas vocant, publico harum gemmarum dominio iis tanrum dato, quoniam optime signent: gemmae nomen, e sardae generibus. Hic enim primus et vetustissimus apud Graecos usus Istiusmodi minoris formae lapillorum fuit, ut sculperentur et auro includerentur, digitôque gestarentur ad signandum; unde gemma proprie σφραγὶς est dicta. Inde et Hesychio vox non pro gemmae signo, sed pro gemma qualibet, et lapide annulari ad signandum cavato, sumitur. Cuiusmodi gemmarum statam certamque fuisle magnitudinem hinc discimus, quod sardae quoddam genus, quae paulo amplior esset, δίσημον diceretur, quasi duplicis σφραγῖδος magnitudinem haberet. Hinc σφραγιδοφύλαξ, quae πυελὶς alias, obstrigillum est, pala annuli: quod gemmam conclusam cohiberet et adservater, sic dicta. Sed et Σφραγὶς simpliciter dicta Lemnia terra, a signo Dianae illis impresso, vide supra. Annuli quoque pala, quae rotunda et cava erat, ut gemmam insertam teneret. Hesych. σφενδόνη τὸ τȏυ δακτυλίου περιφερὲς, ἢ σφραγὶς. Et hinc de vestium ocellis: quemadmodum Hebraei quoque palas annulorum et vestium clavos, plumas seu ocellos, eôdem nomine appellârunt. Idem Hesych. σφραγῖδες αἱ ἐπὶ τῶν δακτυλίων, καὶ τὰ τῶν ἱματίων σημεῖα. Diversi ab his erant clavi quadrati, quos tesseras Latini, et tabulas recentiores, Graeci κύβους dixêre. Item orbiculi pantherarum apud Oppianum, breves in candido macularum oculos vocat Plinius. Qua de re vide Salmas. ad Solin. passim, ad Vopiscum in Carino, c. 20. et supra ubi de Annulis, Clavis, Plumandi Arte etc. uti de phrasi, Sphragitidas accipere, usurpatâ Prudentio in Romano Martyre, supra itidem voce Consignatus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.